Gefunden 223 Ergebnisse für: Omnium
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)
Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)
et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. (Liber Sapientiae 7, 12)
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum: et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. (Liber Sapientiae 10, 12)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. (Liber Sapientiae 13, 19)
Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)
Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant: (Liber Sapientiae 16, 25)