Gefunden 248 Ergebnisse für: Opera

  • Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12, 12)

  • Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)

  • Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. (Liber II Paralipomenon 16, 11)

  • Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)

  • sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. (Liber II Paralipomenon 19, 3)

  • Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis. (Liber II Paralipomenon 19, 11)

  • Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima. (Liber II Paralipomenon 20, 35)

  • Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. (Liber II Paralipomenon 27, 7)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina