Gefunden 16 Ergebnisse für: Orationibus

  • Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)

  • Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. (Liber Iudith 4, 8)

  • dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. (Liber Iudith 4, 12)

  • Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)

  • semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)

  • Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: (Epistula ad Ephesios 1, 16)

  • semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, (Epistula ad Philippenses 1, 4)

  • Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. (Epistula ad Colossenses 4, 12)

  • Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)

  • Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. (Epistula I ad Timotheum 5, 5)

  • Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina