Gefunden 54 Ergebnisse für: Plenum

  • Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. (Liber II Maccabaeorum 6, 5)

  • Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, (Liber Sapientiae 13, 13)

  • quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. (Liber Ecclesiasticus 1, 40)

  • Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)

  • Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 18)

  • Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. (Prophetia Ioel 3, 13)

  • Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. (Evangelium secundum Marcum 4, 28)

  • Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)

  • Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)

  • Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)

  • Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. (Evangelium secundum Ioannem 19, 29)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina