Gefunden 386 Ergebnisse für: Populi

  • Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. (Prophetia Danielis 5, 19)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: (Prophetia Danielis 9, 20)

  • Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. (Prophetia Danielis 13, 34)

  • Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)

  • Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)

  • Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)

  • Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina