Gefunden 386 Ergebnisse für: Populi

  • Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. (Liber I Samuelis 18, 13)

  • Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi. (Liber II Samuelis 3, 36)

  • Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. (Liber II Samuelis 7, 23)

  • reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. (Liber II Samuelis 10, 10)

  • Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)

  • et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. (Liber II Samuelis 18, 2)

  • Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi. (Liber II Samuelis 22, 44)

  • Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)

  • Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. (Liber I Regum 3, 8)

  • ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo : et cum exaudieris, propitius eris. (Liber I Regum 8, 30)

  • exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina