Gefunden 41 Ergebnisse für: Proximi

  • Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 17)

  • ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: (Liber Iosue 20, 3)

  • Hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. (Liber Iosue 20, 9)

  • Quæ ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. (Liber II Samuelis 14, 11)

  • Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ? (Liber Thobis 2, 8)

  • (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant): (Liber Esther 1, 14)

  • Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. (Liber Psalmorum 37, 12)

  • Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)

  • sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)

  • Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. (Liber Proverbiorum 25, 17)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina