Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia

  • Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. (Epistula II ad Timotheum 2, 23)

  • et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)

  • sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. (Epistula ad Titum 3, 11)

  • Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)

  • Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)

  • Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. (Epistula ad Hebraeos 8, 12)

  • Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina