Gefunden 342 Ergebnisse für: Septem

  • Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ; (Prophetia Michaeae 5, 5)

  • Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. (Prophetia Zachariae 4, 2)

  • Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)

  • Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)

  • Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 34)

  • Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)

  • Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)

  • neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)

  • Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)

  • In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)

  • Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. (Evangelium secundum Marcum 8, 5)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina