Gefunden 30 Ergebnisse für: Simile
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? (Evangelium secundum Lucam 13, 20)