Gefunden 164 Ergebnisse für: Spiritu
Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 13, 52)
Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. (Actus Apostolorum 16, 6)
Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. (Actus Apostolorum 18, 25)
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. (Actus Apostolorum 19, 21)
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: (Actus Apostolorum 20, 22)
Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)
sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Epistula ad Romanos 8, 9)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)
sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: (Epistula ad Romanos 12, 11)