Gefunden 2217 Ergebnisse für: Spiritus Domini

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: (Epistula I Petri 1, 11)

  • Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. (Epistula I Petri 3, 4)

  • quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. (Epistula I Petri 3, 12)

  • Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)

  • Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: (Epistula II Petri 1, 2)

  • Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. (Epistula II Petri 1, 8)

  • Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)

  • Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)

  • Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)

  • ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. (Epistula II Petri 3, 2)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina