Gefunden 124 Ergebnisse für: Statim
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. (Evangelium secundum Marcum 1, 30)
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. (Evangelium secundum Marcum 1, 42)
Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Marcum 2, 8)
Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, (Evangelium secundum Marcum 5, 2)