Gefunden 337 Ergebnisse für: Suos

  • Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)

  • Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. (Prophetia Ezechielis 43, 8)

  • Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)

  • Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos. (Prophetia Danielis 5, 4)

  • Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)

  • et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. (Prophetia Danielis 13, 65)

  • Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)

  • Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina