Gefunden 145 Ergebnisse für: Tabernaculum

  • Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)

  • Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)

  • Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)

  • Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ; (Liber Isaiae 40, 22)

  • Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)

  • Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)

  • Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Prophetia Ezechielis 37, 27)

  • Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina