Gefunden 126 Ergebnisse für: Templo

  • Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis: (Liber II Maccabaeorum 8, 2)

  • et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)

  • Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 11)

  • et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. (Liber Ecclesiasticus 50, 7)

  • Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)

  • qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis. (Liber Isaiae 44, 28)

  • Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina