Gefunden 216 Ergebnisse für: Tempus

  • Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, (Liber Ecclesiastes 8, 6)

  • Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)

  • Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ; (Liber Ecclesiastes 12, 1)

  • Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; (Canticum Canticorum 2, 12)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)

  • Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)

  • Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)

  • Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)

  • Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina