Gefunden 22 Ergebnisse für: Totidem

  • Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. (Liber Genesis 24, 22)

  • Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. (Liber Genesis 32, 22)

  • aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, (Liber Genesis 41, 6)

  • tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. (Liber Genesis 45, 23)

  • Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)

  • Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. (Liber Exodus 27, 10)

  • In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)

  • et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum : (Liber Exodus 38, 5)

  • et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina