Gefunden 1590 Ergebnisse für: Tui
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. (Actus Apostolorum 10, 41)
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his (Actus Apostolorum 13, 30)
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. (Actus Apostolorum 13, 34)
Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 37)
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, (Actus Apostolorum 13, 38)
Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, (Actus Apostolorum 14, 8)
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. (Actus Apostolorum 14, 22)
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: (Actus Apostolorum 15, 28)
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 3)