Gefunden 156 Ergebnisse für: Tuorum
dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. (Liber Iudith 6, 15)
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. (Liber Iob 22, 6)
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: (Liber Iob 33, 8)
Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? (Liber Iob 38, 21)
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. (Liber Psalmorum 8, 4)
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. (Liber Psalmorum 16, 4)
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 30, 23)
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. (Liber Psalmorum 67, 24)
Si dicebam: Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. (Liber Psalmorum 72, 15)
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. (Liber Psalmorum 73, 19)
Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. (Liber Psalmorum 73, 22)