Gefunden 29 Ergebnisse für: Turbas
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 22)
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 1)
Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Lucam 3, 7)
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Lucam 7, 24)
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. (Evangelium secundum Lucam 9, 16)
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 54)
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)