Gefunden 182 Ergebnisse für: Vade

  • Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. (Liber Esther 4, 16)

  • Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)

  • Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. (Liber Proverbiorum 6, 6)

  • Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. (Liber Proverbiorum 14, 7)

  • Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)

  • In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. (Liber Ecclesiasticus 17, 25)

  • Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere. (Liber Isaiae 6, 9)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)

  • Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: (Liber Isaiae 22, 15)

  • Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina