Gefunden 240 Ergebnisse für: Victoria exercitus arma ducis

  • Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. (Liber I Samuelis 17, 54)

  • Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. (Liber I Samuelis 21, 8)

  • Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? (Liber II Samuelis 1, 27)

  • Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)

  • Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. (Liber II Samuelis 8, 7)

  • Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)

  • populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem. (Liber II Samuelis 12, 31)

  • et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. (Liber II Samuelis 19, 2)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina