Gefunden 30 Ergebnisse für: Visio

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)

  • Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. (Liber Iob 20, 8)

  • Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: (Liber Proverbiorum 30, 1)

  • Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. (Liber Proverbiorum 31, 1)

  • Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. (Liber Ecclesiasticus 34, 3)

  • Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. (Liber Isaiae 1, 1)

  • Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. (Liber Isaiae 21, 2)

  • Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)

  • Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. (Prophetia Ezechielis 1, 13)

  • Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ. (Prophetia Ezechielis 1, 16)

  • Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur. (Prophetia Ezechielis 7, 13)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina