Gefunden 167 Ergebnisse für: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)

  • Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. (Epistula Iacobi 4, 4)

  • cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)

  • Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)

  • in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, (Epistula II Petri 1, 6)

  • Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: (Apocalypsis Ioannis 1, 9)

  • Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 13, 10)

  • Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. (Apocalypsis Ioannis 14, 12)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina