Gefunden 55 Ergebnisse für: arma

  • Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)

  • Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. (Liber I Samuelis 17, 54)

  • Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. (Liber I Samuelis 21, 8)

  • Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? (Liber II Samuelis 1, 27)

  • Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. (Liber II Samuelis 8, 7)

  • Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, (Liber II Regum 10, 2)

  • Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. (Liber II Regum 11, 8)

  • Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina