Gefunden 27 Ergebnisse für: communi sensu
Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)
Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)
Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 19)
Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (Liber Ecclesiasticus 29, 22)
Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. (Epistula ad Romanos 14, 5)
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: (Epistula ad Philippenses 1, 9)
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: (Epistula ad Colossenses 1, 21)