Gefunden 36 Ergebnisse für: et generatio

  • Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. (Liber Numeri 32, 13)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 22)

  • Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)

  • Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra. (Liber Thobis 14, 17)

  • Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. (Liber Psalmorum 21, 32)

  • Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. (Liber Psalmorum 23, 6)

  • ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, (Liber Psalmorum 77, 6)

  • ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. (Liber Psalmorum 77, 8)

  • Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur. (Liber Psalmorum 111, 2)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina