Gefunden 36 Ergebnisse für: fortitudinem

  • Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. (Liber Iudicum 16, 5)

  • At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. (Liber Iudicum 16, 28)

  • Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent. (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum. (Liber Esther 14, 10)

  • Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. (Liber Iob 17, 9)

  • Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? (Liber Iob 39, 19)

  • Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: (Liber Psalmorum 58, 10)

  • Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)

  • Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus ! (Liber Psalmorum 67, 36)

  • Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. (Liber Psalmorum 92, 1)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina