Gefunden 16 Ergebnisse für: fraterno dilectione
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 8, 9)
Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. (Liber Psalmorum 108, 5)
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)
Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. (Liber Sapientiae 3, 9)
Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. (Liber Ecclesiasticus 7, 39)
In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. (Liber Isaiae 63, 9)
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. (Prophetia Sophoniae 3, 17)
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)
Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)