Gefunden 7 Ergebnisse für: liberator libero
Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. (Liber Psalmorum 17, 3)
Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis. (Liber Psalmorum 17, 48)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. (Liber Psalmorum 143, 2)
Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
juravit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)
Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 6, 27)