Gefunden 8 Ergebnisse für: organis

  • Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ. (Liber I Paralipomenon 15, 16)

  • Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ. (Liber II Paralipomenon 23, 13)

  • Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare. (Liber II Paralipomenon 29, 27)

  • Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere. (Liber II Paralipomenon 34, 12)

  • Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis. (Liber Iudith 15, 15)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina