Gefunden 25 Ergebnisse für: patiens

  • Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, (Liber Exodus 34, 6)

  • Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, (Liber Leviticus 22, 4)

  • quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. (Liber Leviticus 26, 43)

  • Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. (Liber Numeri 14, 18)

  • Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: (Liber Iudith 8, 14)

  • Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet. (Liber Iob 19, 7)

  • Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)

  • Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax. (Liber Psalmorum 85, 15)

  • Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. (Liber Psalmorum 144, 8)

  • Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)

  • Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. (Liber Proverbiorum 15, 18)

  • Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina