Gefunden 135 Ergebnisse für: potens fortis

  • Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)

  • Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)

  • Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)

  • quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)

  • Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)

  • Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso. (Liber Ecclesiasticus 21, 8)

  • Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)

  • Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)

  • Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, (Liber Ecclesiasticus 46, 1)

  • Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina