Gefunden 59 Ergebnisse für: potestate hostem victoriam

  • Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)

  • nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. (Actus Apostolorum 5, 4)

  • quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. (Actus Apostolorum 26, 10)

  • In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, (Actus Apostolorum 26, 12)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)

  • Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)

  • Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina