Gefunden 226 Ergebnisse für: puerum Jesum

  • Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. (Actus Apostolorum 9, 20)

  • Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)

  • Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)

  • Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. (Actus Apostolorum 11, 20)

  • Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)

  • quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. (Actus Apostolorum 17, 7)

  • Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. (Actus Apostolorum 17, 18)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum. (Actus Apostolorum 18, 28)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina