Gefunden 226 Ergebnisse für: puerum Jesum
Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)
Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)