Gefunden 2638 Ergebnisse für: quod cultum
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: (Liber Genesis 28, 8)
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. (Liber Genesis 30, 1)
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. (Liber Genesis 30, 9)
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 15)
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)
Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)
Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. (Liber Genesis 30, 34)
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, (Liber Genesis 31, 2)