Gefunden 1188 Ergebnisse für: sin

  • Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. (Liber Genesis 43, 18)

  • Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)

  • Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)

  • Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. (Liber Genesis 44, 3)

  • Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. (Liber Genesis 44, 11)

  • At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. (Liber Genesis 44, 13)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: (Liber Genesis 45, 22)

  • tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. (Liber Genesis 45, 23)

  • Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. (Liber Genesis 47, 12)

  • Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)

  • Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, (Liber Genesis 47, 20)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina