Gefunden 252 Ergebnisse für: son
Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)
Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. (Liber I Samuelis 4, 14)
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. (Liber I Samuelis 14, 19)
Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? (Liber I Samuelis 15, 14)
Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber II Samuelis 5, 24)
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum. (Liber I Regum 1, 40)
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)
audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)
Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)
Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est. (Liber I Regum 18, 41)
et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. (Liber I Regum 22, 36)