Gefunden 47 Ergebnisse für: tribulatione

  • Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. (Liber Nehemiae 9, 37)

  • Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)

  • Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. (Liber Iob 36, 15)

  • Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. (Liber Iob 36, 19)

  • Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)

  • Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. (Liber Psalmorum 9, 10)

  • Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? (Liber Psalmorum 9, 22)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. (Liber Psalmorum 17, 7)

  • Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. (Liber Psalmorum 31, 7)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina