Gefunden 39 Ergebnisse für: veniam

  • Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam : (Liber Nehemiae 2, 7)

  • Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? (Liber Iob 23, 3)

  • Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Liber Psalmorum 41, 3)

  • dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. (Liber I Maccabaeorum 7, 28)

  • Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. (Liber Sapientiae 12, 11)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)

  • Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. (Liber Ecclesiasticus 25, 34)

  • donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)

  • et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro ; vectes et portæ non sunt eis: (Prophetia Ezechielis 38, 11)

  • Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. (Prophetia Malachiae 4, 6)

  • Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina