Gefunden 27 Ergebnisse für: vento insula

  • Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. (Prophetia Ionae 4, 8)

  • Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 2, 18)

  • Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)

  • Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)

  • Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Lucam 7, 24)

  • Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)

  • Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)

  • Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. (Actus Apostolorum 28, 1)

  • Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: (Actus Apostolorum 28, 9)

  • Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)

  • ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)

  • Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina