Gefunden 94 Ergebnisse für: vera duces

  • Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)

  • Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)

  • Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. (Evangelium secundum Ioannem 15, 1)

  • Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)

  • De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. (Epistula ad Philippenses 4, 8)

  • Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)

  • Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. (Apocalypsis Ioannis 19, 9)

  • Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)

  • Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina