Gefunden 930 Ergebnisse für: verbum Dei Spiritus Sanctus

  • Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)

  • Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)

  • Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)

  • Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)

  • In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: (Epistula I Ioannis 4, 2)

  • et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. (Epistula I Ioannis 4, 3)

  • Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)

  • Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 7)

  • Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina