Gefunden 136 Ergebnisse für: vita aeterna
In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. (Actus Apostolorum 8, 33)
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. (Epistula ad Romanos 5, 10)
Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)