Gefunden 134 Ergebnisse für: Aurum
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis (Liber Ecclesiasticus 2, 5)
noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiæ illius super aurum (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit (Liber Ecclesiasticus 8, 3)
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos (Liber Ecclesiasticus 28, 29)
pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum (Liber Ecclesiasticus 29, 14)
qui aurum diligit non justificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea (Liber Ecclesiasticus 31, 5)
lignum offensionis est aurum sacrificantium væ illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo (Liber Ecclesiasticus 31, 7)
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris (Liber Ecclesiasticus 31, 8)
aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum (Liber Ecclesiasticus 40, 25)
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum (Liber Ecclesiasticus 47, 20)
ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quærant nec aurum velint (Liber Isaiae 13, 17)