Gefunden 308 Ergebnisse für: Civitatem refugii

  • et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi (Actus Apostolorum 16, 20)

  • zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)

  • Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem (Actus Apostolorum 17, 16)

  • et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ Jovisque prolis (Actus Apostolorum 19, 35)

  • et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus (Actus Apostolorum 21, 5)

  • et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet (Epistula II ad Corinthios 11, 32)

  • expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem cælestem et multorum milium angelorum frequentiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 22)

  • non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus (Epistula ad Hebraeos 13, 14)

  • ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus (Epistula Iacobi 4, 13)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina