Gefunden 46 Ergebnisse für: Cornu

  • Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni (Prophetia Danielis 7, 11)

  • et de cornibus decem, quæ habebat in capite et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Et ego intelligebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caëli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. (Prophetia Danielis 8, 9)

  • Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)

  • surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ (Prophetia Michaeae 4, 13)

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Evangelium secundum Lucam 1, 69)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina