Gefunden 1955 Ergebnisse für: Deus nobiscum est
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (Epistula ad Galatas 4, 6)
nolite errare Deus non inridetur (Epistula ad Galatas 6, 7)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (Epistula ad Ephesios 4, 6)
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis (Epistula ad Ephesios 4, 32)
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 8)
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Epistula ad Philippenses 2, 13)
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem (Epistula ad Philippenses 2, 27)